| 1 | Principio fluere e lapide hoc permulta necessest semina sive aestum, qui discutit aeera plagis, inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus. |
| 2 | hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit in medio locus, extemplo primordia ferri in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto. |
| 3 | nec res ulla magis primoribus ex elementis indupedita suis arte conexa cohaeret quam validi ferri natura et frigidus horror. |
| 4 | quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum, corpora si nequeunt e ferro plura coorta in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur; quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsum iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit. |
| 5 | hoc fit idem cunctas in partis; unde vace fit cumque locus, sive e transverso sive superne, corpora continuo in vacuum vicina feruntur; quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa sponte sua sursum possunt consurgere in auras. |
| 6 | huc accedit item, quare queat id magis esse, haec quoque res adiumento motuque iuvatur, quod, simul a fronte est anelli rarior aeer factus inanitusque locus magis ac vacuatus, continuo fit uti qui post est cumque locatus aeer a tergo quasi provehat atque propellat. |
| 7 | semper enim circum positus res verberat aeer; sed tali fit uti propellat tempore ferrum, parte quod ex una spatium vacat et capit in se. |
| 8 | hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri parvas ad partis subtiliter insinuatus trudit et inpellit, quasi navem velaque ventus. |
| 9 | denique res omnes debent in corpore habere aeera, quandoquidem raro sunt corpore et aeer omnibus est rebus circum datus adpositusque. |
| 10 | hic igitur, penitus qui in ferrost abditus aeer, sollicito motu semper iactatur eoque verberat anellum dubio procul et ciet intus, scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit. |