monumenta.ch > Lucretius > v. 173 > v. 1 > v. 219 > v. 136 > v. 246 > v. 1 > v. 509 > v. 121 > v. 160 > v. 195 > v. 1 > v. 549 > v. 185 > v. 205 > v. 143 > v. 80 > v. 204 > v. 1 > v. 776 > v. 261 > v. 102 > v. 273 > v. 110 > v. 228 > v. 96 > v. 146 > v. 443 > v. 199 > v. 217 > v. 146 > v. 90 > v. 110 > v. 288 > v. 235 > v. 62 > v. 350 > v. 136 > v. 551 > v. 182 > v. 91 > v. 323 > v. 176 > v. 380 > v. 54 > v. 680 > v. 379 > v. 769 > v. 262 > v. 535 > v. 1205 > v. 495 > v. 357 > v. 577 > v. 703 > v. 414 > v. 959
Lucretius, De Rerum Natura, Liber Sextus, , v. 936 <<<     >>> v. 979

Lucretius, De Rerum Natura, Sextus, v. 959

1 Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur
corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu
atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.
2 principio terram sol excoquit et facit are,
at glaciem dissolvit et altis montibus altas
extructas[que] nives radiis tabescere cogit;
denique cera lique fit in eius posta vapore.
3 ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit,
at coria et carnem trahit et conducit in unum.
4 umor aquae porro ferrum condurat ab igni,
at coria et carnem mollit durata calore.
5 barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,
effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus;
qua nihil est homini quod amarius fronde ac[ida] extet.
6 denique amaracinum fugitat sus et timet omne
unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst;
quod nos inter dum tam quam recreare videtur.
7 at contra nobis caenum taeterrima cum sit
spurcities, eadem subus haec iucunda videtur,
insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.
Lucretius HOME

uldVLF30.190 uldVLQ094.71