monumenta.ch > Lucretius > v. 886 > v. 840 > v. 875 > v. 418 > v. 1002 > v. 1042 > v. 705 > v. 635 > v. 216 > v. 370 > v. 763 > v. 921 > v. 879 > v. 1379 > v. 1230 > v. 43 > v. 269 > v. 564 > v. 324 > v. 650 > v. 449 > v. 1136 > v. 432 > v. 1052 > v. 599 > v. 238 > v. 318 > v. 495 > v. 592 > v. 906 > v. 855 > v. 1083 > v. 738 > v. 639 > v. 417 > v. 936
Lucretius, De Rerum Natura, Liber Sextus, , v. 906 <<<     >>> v. 959

Lucretius, De Rerum Natura, Sextus, v. 936

1 Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res
commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
2 quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,
qua de disserere adgredior, firmare necessest
nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
3 principio fit ut in speluncis saxa superna
sudent umore et guttis manantibus stillent.
4 manat item nobis e toto corpore sudor,
crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
5 diditur in venas cibus omnis, auget alitque
corporis extremas quoque partis unguiculosque.
6 frigus item transire per aes calidumque vaporem
sentimus, sentimus item transire per aurum
atque per argentum, cum pocula plena tenemus.
7 denique per dissaepta domorum saxea voces
pervolitant, permanat odor frigusque vaposque
ignis, qui ferri quoque vim penetrare sueevit,
denique qua circum caeli lorica coeercet,
morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;
et tempestate in terra caeloque coorta
in caelum terrasque remotae iure facessunt;
quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.
Lucretius HOME

uldVLF30.189 uldVLQ094.71

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik