| 1 | Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit, quem Magneta vocant patrio de nomine Grai, Magnetum quia sit patriis in finibus ortus. |
| 2 | hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam saepe ex anellis reddit pendentibus ex se. |
| 3 | quinque etenim licet inter dum pluresque videre ordine demisso levibus iactarier auris, unus ubi ex uno dependet supter adhaerens ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit; usque adeo permananter vis pervalet eius. |
| 4 | Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam ipsius rei rationem reddere possis, et nimium longis ambagibus est adeundum; quo magis attentas auris animumque reposco. |
| 5 | Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus, perpetuo fluere ac mitti spargique necessest corpora quae feriant oculos visumque lacessant. |
| 6 | perpetuoque fluunt certis ab rebus odores; frigus ut [a] fluviis, calor a sole, aestus ab undis aequoris, exesor moerorum, litora propter; nec varii cessant sonitus manare per auras; denique in os salsi venit umor saepe saporis, cum mare versamur propter, dilutaque contra cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror. |
| 7 | usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter fertur et in cunctas dimittitur undique partis nec mora nec requies interdatur ulla fluendi, perpetuo quoniam sentimus et omnia semper cernere odorari licet et sentire sonare. |