| 1 | Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe stuppa iacit flammam concepto protinus igni, taedaque consimili ratione accensa per undas conlucet, quo cumque natans impellitur auris. |
| 2 | ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis semina de terraque necessest funditus ipsa ignis corpora per totum consurgere fontem et simul exspirare foras exireque in auras, non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons; praeterea dispersa foras erumpere cogit vis per aquam subito sursumque ea conciliari. |
| 3 | quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai qui scatit et salsas circum se dimovet undas; et multis aliis praebet regionibus aequor utilitatem opportunam sitientibus nautis, quod dulcis inter salsas intervomit undas. |
| 4 | sic igitur per eum possunt erumpere fontem et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum conveniunt aut in taedai corpore adhaerent, ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes. |
| 5 | nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante quam tetigit flammam, taedamque pari ratione? multaque praeterea prius ipso tacta vapore eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis. |
| 6 | hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst. |