| 1 | frigidior porro in puteis aestate fit umor, arescit quia terra calore et semina si qua forte vaporis habet proprie, dimittit in auras. |
| 2 | quo magis est igitur tellus effeta calore, fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor. |
| 3 | frigore cum premitur porro omnis terra coitque et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem. |
| 4 | Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna frigidus et calidus nocturno tempore fertur. |
| 5 | hunc homines fontem nimis admirantur et acri sole putant subter terras fervescere partim, nox ubi terribili terras caligine texit. |
| 6 | quod nimis a verast longe ratione remotum. |
| 7 | quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai non quierit calidum supera de reddere parte, cum superum lumen tanto fervore fruatur, qui queat hic supter tam crasso corpore terram perquoquere umorem et calido focilare vapore? praesertim cum vix possit per saepta domorum insinuare suum radiis ardentibus aestum. |
| 8 | quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quod rara tenet circum fontem quam cetera tellus multaque sunt ignis prope semina corpus aquai. |
| 9 | hoc ubi roriferis terram nox obruit undis, extemplo penitus frigescit terra coitque. |
| 10 | hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit, exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis, quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem. |
| 11 | inde ubi sol radiis terram dimovit obortus et rare fecit calido miscente vapore, rursus in antiquas redeunt primordia sedes ignis et in terram cedit calor omnis aquai. |
| 12 | frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna. |
| 13 | praeterea solis radiis iactatur aquai umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu; propterea fit uti quae semina cumque habet ignis dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se, mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat. |