| 1 | Sic et Averna loca alitibus summittere debent mortiferam vim. |
| 2 | de terra quae surgit in auras, ut spatium caeli quadam de parte venenet; quo simul ac primum pennis delata sit ales, impediatur ibi caeco correpta veneno, ut cadat e regione loci, qua derigit aestus. |
| 3 | quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus reliquias vitae membris ex omnibus aufert. |
| 4 | quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum; posterius fit uti. |
| 5 | cum iam cecidere veneni in fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda, propterea quod magna mali fit copia circum. |
| 6 | Fit quoque ut inter dum vis haec atque aestus Averni aeera, qui inter avis cumquest terramque locatus. |
| 7 | discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis. |
| 8 | cuius ubi e regione loci venere volantis, claudicat extemplo pinnarum nisus inanis et conamen utrimque alarum proditur omne. |
| 9 | hic ubi nixari nequeunt insistereque alis, scilicet in terram delabi pondere cogit natura, et vacuum prope iam per inane iacentes dispergunt animas per caulas corporis omnis. |