| 1 | Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque, expediam, quali natura praedita constent. |
| 2 | principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis, e regione ea quod loca cum venere volantes, remigii oblitae pennarum vela remittunt praecipitesque cadunt molli cervice profusae in terram, si forte ita fert natura locorum, aut in aquam, si forte lacus substratus Averni. |
| 3 | is locus est Cumas aput, acri sulpure montis oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti. |
| 4 | est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae, quo numquam pennis appellunt corpora raucae cornices, non cum fumant altaria donis; usque adeo fugitant non iras Palladis acris pervigili causa, Graium ut cecinere poeetae, sed natura loci opus efficit ipsa suapte. |
| 5 | in Syria quoque fertur item locus esse videri, quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa, manibus ut si sint divis mactata repente. |
| 6 | omnia quae naturali ratione geruntur, et quibus e fiant causis apparet origo; ianua ne pote eis Orci regionibus esse credatur, post hinc animas Acheruntis in oras ducere forte deos manis inferne reamur, naribus alipedes ut cervi saepe putantur ducere de latebris serpentia saecla ferarum. |
| 7 | quod procul a vera quam sit ratione repulsum percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor. |