monumenta.ch > Lucretius > v. 173 > v. 1 > v. 219 > v. 136 > v. 246 > v. 1 > v. 509 > v. 121 > v. 160 > v. 195 > v. 1 > v. 549 > v. 185 > v. 205 > v. 143 > v. 80 > v. 204 > v. 1 > v. 776 > v. 261 > v. 102 > v. 273 > v. 110 > v. 228 > v. 96 > v. 146 > v. 443 > v. 199 > v. 217 > v. 146 > v. 90 > v. 110 > v. 288 > v. 235 > v. 62 > v. 350 > v. 136 > v. 551 > v. 182 > v. 91 > v. 323 > v. 176 > v. 380 > v. 54 > v. 680
Lucretius, De Rerum Natura, Liber Sextus, , v. 639 <<<     >>> v. 703

Lucretius, De Rerum Natura, Sextus, v. 680

1 Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
expediam.
2 primum totius subcava montis
est natura fere silicum suffulta cavernis.
3 omnibus est porro in speluncis ventus et aeer.
4 ventus enim fit, ubi est agitando percitus aeer.
5 hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
excussit calidum flammis velocibus ignem,
tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
6 fert itaque ardorem longe longeque favillam
differt et crassa volvit caligine fumum
extruditque simul mirando pondere saxa;
ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
7 praeterea magna ex parti mare montis ad eius
radices frangit fluctus aestumque resolvit.
8 ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
perveniunt subter fauces.
9 hac ire fatendumst

et penetrare mari penitus res cogit aperto
atque efflare foras ideoque extollere flammam
saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
10 in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
Lucretius HOME

uldVLF30.182 uldVLQ094.69

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik