monumenta.ch > Lucretius > v. 886 > v. 840 > v. 875 > v. 418 > v. 1002 > v. 1042 > v. 705 > v. 635 > v. 216 > v. 370 > v. 763 > v. 921 > v. 879 > v. 1379 > v. 1230 > v. 43 > v. 269 > v. 564 > v. 324 > v. 650 > v. 449 > v. 1136 > v. 432 > v. 1052 > v. 599 > v. 238 > v. 318 > v. 495 > v. 592 > v. 906 > v. 855 > v. 1083 > v. 738 > v. 639
Lucretius, De Rerum Natura, Liber Sextus, , v. 608 <<<     >>> v. 680

Lucretius, De Rerum Natura, Sextus, v. 639

1 Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
expirent ignes inter dum turbine tanto,
expediam; neque enim mediocri clade coorta
flammae tempestas Siculum dominata per agros
finitimis ad se convertit gentibus ora,
fumida cum caeli scintillare omnia templa
cernentes pavida complebant pectora cura,
quid moliretur rerum natura novarum.
2 Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
et longe cunctas in partis dispiciendum,
ut reminiscaris summam rerum esse profundam
et videas caelum summai totius unum
quam sit parvula pars et quam multesima constet
nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
3 quod bene propositum si plane contueare
ac videas plane, mirari multa relinquas.
4 numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
accepit calido febrim fervore coortam
aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
opturgescit enim subito pes, arripit acer
saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
existit sacer ignis et urit corpore serpens
quam cumque arripuit partem repitque per artus,
ni mirum quia sunt multarum semina rerum
et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
unde queat vis immensi procrescere morbi.
5 sic igitur toti caelo terraeque putandumst
ex infinito satis omnia suppeditare,
unde repente queat tellus concussa moveri
perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
et tempestates pluviae graviore coortu
sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
6 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor'.
7 scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
arbor homoque videtur et omnia de genere omni
maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
cum tamen omnia cum caelo terraque marique
nil sint ad summam summai totius omnem.
Lucretius HOME

uldVLF30.181 uldVLQ094.68

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik