| 1 | Nunc age, quae ratio terrai motibus extet percipe. |
| 2 | et in primis terram fac ut esse rearis supter item ut supera ventosis undique plenam speluncis multosque lacus multasque lucunas in gremio gerere et rupes deruptaque saxa; multaque sub tergo terrai flumina tecta volvere vi fluctus summersos [cae]ca putandumst; undique enim similem esse sui res postulat ipsa. |
| 3 | his igitur rebus subiunctis suppositisque terra superne tremit magnis concussa ruinis, subter ubi ingentis speluncas subruit aetas; quippe cadunt toti montes magnoque repente concussu late disserpunt inde tremores. |
| 4 | et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt tecta viam propter non magno pondere tota, nec minus exultant, si quidvis cumque viai ferratos utrimque rotarum succutit orbes. |
| 5 | Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas gleba vetustate e terra provolvitur ingens, ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans; ut vas inter [aquas] non quit constare, nisi umor destitit in dubio fluctu iactarier intus. |
| 6 | Praeterea ventus cum per loca subcava terrae collectus parte ex una procumbit et urget obnixus magnis speluncas viribus altas, incumbit tellus quo venti prona premit vis. |
| 7 | tum supera terram quae sunt extructa domorum ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque, inclinata minent in eandem prodita partem protractaeque trabes inpendent ire paratae. |
| 8 | et metuunt magni naturam credere mundi exitiale aliquod tempus clademque manere, cum videant tantam terrarum incumbere molem! quod nisi respirent venti, [vis] nulla refrenet res neque ab exitio possit reprehendere euntis; nunc quia respirant alternis inque gravescunt et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi, saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas quam facit; inclinatur enim retroque recellit et recipit prolapsa suas in pondere sedes. |
| 9 | hac igitur ratione vacillant omnia tecta, summa magis mediis, media imis, ima perhilum. |