monumenta.ch > Lucretius > v. 173 > v. 1 > v. 219 > v. 136 > v. 246 > v. 1 > v. 509 > v. 121 > v. 160 > v. 195 > v. 1 > v. 549 > v. 185 > v. 205 > v. 143 > v. 80 > v. 204 > v. 1 > v. 776 > v. 261 > v. 102 > v. 273 > v. 110 > v. 228 > v. 96 > v. 146 > v. 443 > v. 199 > v. 217 > v. 146 > v. 90 > v. 110 > v. 288 > v. 235 > v. 62 > v. 350 > v. 136 > v. 551 > v. 182 > v. 91 > v. 323 > v. 176 > v. 380 > v. 54 > v. 680 > v. 379 > v. 769 > v. 262 > v. 535 > v. 1205 > v. 495
Lucretius, De Rerum Natura, Liber Sextus, , v. 470 <<<     >>> v. 535

Lucretius, De Rerum Natura, Sextus, v. 495

1 Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
nubibus umor et in terras demissus ut imber
decidat, expediam.
2 primum iam semina aquai
multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
3 concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
cum supera magnum mare venti nubila portant.
4 consimili ratione ex omnibus amnibus umor
tollitur in nubis.
5 quo cum bene semina aquarum
multa modis multis convenere undique adaucta,
confertae nubes umorem mittere certant
dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
copia nimborum turba maiore coacta
urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
6 praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
aut dissolvuntur solis super icta calore,
mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
cera super calido tabescens multa liquescat.
7 sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
8 at retinere diu pluviae longumque morari
consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
terraque cum fumans umorem tota redhalat.
9 hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
adversa fulsit nimborum aspargine contra,
tum color in nigris existit nubibus arqui.
10 Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
omnia quo pacto fiant quareve creentur,
cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
Lucretius HOME

uldVLF30.178 uldVLQ094.67

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik