monumenta.ch > Lucretius > v. 173 > v. 1 > v. 219 > v. 136 > v. 246 > v. 1 > v. 509 > v. 121 > v. 160 > v. 195 > v. 1 > v. 549 > v. 185 > v. 205 > v. 143 > v. 80 > v. 204 > v. 1 > v. 776 > v. 261 > v. 102 > v. 273 > v. 110 > v. 228 > v. 96 > v. 146 > v. 443 > v. 199 > v. 217 > v. 146 > v. 90 > v. 110 > v. 288 > v. 235 > v. 62 > v. 350 > v. 136 > v. 551 > v. 182 > v. 91 > v. 323 > v. 176 > v. 380 > v. 54 > v. 680 > v. 379 > v. 769 > v. 262 > v. 535 > v. 1205 > v. 495 > v. 357 > v. 577 > v. 703 > v. 414 > v. 959 > v. 329 > v. 94 > v. 818 > v. 470
Lucretius, De Rerum Natura, Liber Sextus, , v. 443 <<<     >>> v. 495

Lucretius, De Rerum Natura, Sextus, v. 470

1 Praeterea permulta mari quoque tollere toto
corpora naturam declarant litore vestis
suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
2 quo magis ad nubis augendas multa videntur
posse quoque e salso consurgere momine ponti;
nam ratio consanguineast umoribus omnis.
3 Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
surgere de terra nebulas aestumque videmus,
quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
suffunduntque sua caelum caligine et altas
sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
4 Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
innumerabilem enim numerum summamque profundi
esse infinitam docui, quantaque volarent
corpora mobilitate ostendi quamque repente
immemorabile [per] spatium transire solerent.
5 haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
coperiant maria ac terras inpensa superne,
undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
et quasi per magni circum spiracula mundi
exitus introitusque elementis redditus extat.
Lucretius HOME

uldVLF30.177 uldVLQ094.67

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik