| 1 | Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse vertex conradens ex aeere semina nubis et quasi demissum caelo prestera imitetur; hic ubi se in terras demisit dissoluitque, turbinis immanem vim provomit atque procellae. |
| 2 | sed quia fit raro omnino montisque necessest officere in terris, apparet crebrius idem prospectu maris in magno caeloque patenti. |
| 3 | Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando hoc super in caeli spatio coiere repente asperiora, modis quae possint indupedita exiguis tamen inter se compressa teneri. |
| 4 | haec faciunt primum parvas consistere nubes; inde ea comprendunt inter se conque gregantur et coniungendo crescunt ventisque feruntur usque adeo donec tempestas saeva coortast. |
| 5 | Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo quam sint quoque magis, tanto magis edita fument adsidue fulvae nubis caligine crassa propterea quia, cum consistunt nubila primum, ante videre oculi quam possint tenvia, venti portantes cogunt ad summa cacumina montis; hic demum fit uti turba maiore coorta et condensa queant apparere et simul ipso vertice de montis videantur surgere in aethram. |
| 6 | nam loca declarat sursum ventosa patere res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos. |