| 1 | Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus, presteras Graii quos ab re nominitarunt, in mare qua missi veniant ratione superne. |
| 2 | nam fit ut inter dum tam quam demissa columna in mare de caelo descendat, quam freta circum fervescunt graviter spirantibus incita flabris, et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu navigia in summum veniant vexata periclum. |
| 3 | hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit in mare de caelo tam quam demissa columna, paulatim, quasi quid pugno bracchique superne coniectu trudatur et extendatur in undas; quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti vis et fervorem mirum concinnat in undis; versabundus enim turbo descendit et illam deducit pariter lento cum corpore nubem; quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti, ille in aquam subito totum se inmittit et omne excitat ingenti sonitu mare fervere cogens. |