| 1 | Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam perspicere et qua vi faciat rem quamque videre, non Tyrrhena retro volventem carmina frustra indicia occultae divum perquirere mentis, unde volans ignis pervenerit aut in utram se verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se, quidve nocere queat de caelo fulminis ictus. |
| 2 | quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi terrifico quatiunt sonitu caelestia templa et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas, cur quibus incautum scelus aversabile cumquest non faciunt icti flammas ut fulguris halent pectore perfixo, documen mortalibus acre, et potius nulla sibi turpi conscius in re volvitur in flammis innoxius inque peditur turbine caelesti subito correptus et igni? cur etiam loca sola petunt frustraque laborant? an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos? in terraque patris cur telum perpetiuntur optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis? denique cur numquam caelo iacit undique puro Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit? an simul ac nubes successere, ipse in eas tum descendit, prope ut hinc teli determinet ictus? in mare qua porro mittit ratione? quid undas arguit et liquidam molem camposque natantis? praeterea si vult caveamus fulminis ictum, cur dubitat facere ut possimus cernere missum? si nec opinantis autem volt opprimere igni, cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus, cur tenebras ante et fremitus et murmura concit? et simul in multas partis qui credere possis mittere? an hoc ausis numquam contendere factum, ut fierent ictus uno sub tempore plures? at saepest numero factum fierique necessest, ut pluere in multis regionibus et cadere imbris, fulmina sic uno fieri sub tempore multa. |
| 3 | postremo cur sancta deum delubra suasque discutit infesto praeclaras fulmine sedes et bene facta deum frangit simulacra suisque demit imaginibus violento volnere honorem? altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius montibus in summis vestigia cernimus ignis? |