monumenta.ch > Lucretius > v. 173 > v. 1 > v. 219 > v. 136 > v. 246 > v. 1 > v. 509 > v. 121 > v. 160 > v. 195 > v. 1 > v. 549 > v. 185 > v. 205 > v. 143 > v. 80 > v. 204 > v. 1 > v. 776 > v. 261 > v. 102 > v. 273 > v. 110 > v. 228 > v. 96 > v. 146 > v. 443 > v. 199 > v. 217 > v. 146 > v. 90 > v. 110 > v. 288 > v. 235 > v. 62 > v. 350 > v. 136 > v. 551 > v. 182 > v. 91 > v. 323 > v. 176 > v. 380 > v. 54 > v. 680 > v. 379 > v. 769 > v. 262 > v. 535 > v. 1205 > v. 495 > v. 357
Lucretius, De Rerum Natura, Liber Sextus, , v. 323 <<<     >>> v. 379

Lucretius, De Rerum Natura, Sextus, v. 357

1 Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
concutitur caeli domus undique totaque tellus,
et cum tempora se veris florentia pandunt.
2 frigore enim desunt ignes ventique calore
deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
3 interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
4 nam fretus ipse anni permiscet frigus [ad] aestum.
5 quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
ut discordia [sit] rerum magnoque tumultu
ignibus et ventis furibundus fluctuet aeer.
6 prima caloris enim pars est postrema rigoris;
tempus id est vernum; quare pugnare necessest
dissimilis [res] inter se turbareque mixtas.
7 et calor extremus primo cum frigore mixtus
volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
8 propterea [freta] sunt haec anni nominitanda,
nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
Lucretius HOME

uldVLF30.174 uldVLQ094.66

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik