| 1 | Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu, nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis colligit et magnum conamen sumit eundi, inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum, exprimitur vis atque ideo volat impete miro, ut validis quae de tormentis missa feruntur. |
| 2 | Adde quod e parvis et levibus est elementis, nec facilest tali naturae obsistere quicquam; inter enim fugit ac penetrat per rara viarum, non igitur multis offensibus in remorando haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens. |
| 3 | Deinde, quod omnino natura pondera deorsum omnia nituntur, cum plagast addita vero, mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit, ut vehementius et citius quae cumque morantur obvia discutiat plagis itinerque sequatur. |
| 4 | Denique quod longo venit impete, sumere debet mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo et validas auget viris et roborat ictum; nam facit ut quae sint illius semina cumque e regione locum quasi in unum cuncta ferantur, omnia coniciens in eum volventia cursum. |
| 5 | Forsitan ex ipso veniens trahat aeere quaedam corpora, quae plagis incendunt mobilitatem. |
| 6 | incolumisque venit per res atque integra transit multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis. |
| 7 | multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur. |
| 8 | dissoluit porro facile aes aurumque repente conferve facit, e parvis quia facta minute corporibus vis est et levibus ex elementis, quae facile insinuantur et insinuata repente dissoluont nodos omnis et vincla relaxant. |