| 1 | Est etiam cum vis extrinsecus incita venti incidit in validam maturo culmine nubem; quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen. |
| 2 | hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis. |
| 3 | Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni igniscat tamen in spatio longoque meatu, dum venit amittens in cursu corpora quaedam grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras, atque alia ex ipso conradens aeere portat parvola, quae faciunt ignem commixta volando; non alia longe ratione ac plumbea saepe fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris corpora dimittens ignem concepit in auris. |
| 4 | Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem, frigida cum venti pepulit vis missa sine igni, ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu, confluere ex ipso possunt elementa vaporis et simul ex illa quae tum res excipit ictum; ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis, nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum. |
| 5 | sic igitur quoque res accendi fulmine debet, opportuna fuit si forte et idonea flammis. |
| 6 | nec temere omnino plane vis frigida venti esse potest, ea quae tanta vi missa supernest, quin, prius in cursu si non accenditur igni, at tepefacta tamen veniat commixta calore. |