| 1 | Fulmina gignier e crassis alteque putandumst nubibus extructis; nam caelo nulla sereno nec leviter densis mittuntur nubibus umquam. |
| 2 | nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res; quod tunc per totum concrescunt aeera nubes, undique uti tenebras omnis Acherunta reamur liquisse et magnas caeli complesse cavernas, Aeusque adeo tetra nimborum nocte coorta inpendent atrae formidinis ora superne,Ae cum commoliri tempestas fulmina coeptat. |
| 3 | praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus, ut picis e caelo demissum flumen, in undas sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram fulminibus gravidam tempestatem atque procellis, ignibus ac ventis cum primis ipse repletus, in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant. |
| 4 | sic igitur supera nostrum caput esse putandumst tempestatem altam; neque enim caligine tanta obruerent terras, nisi inaedificata superne multa forent multis exempto nubila sole; nec tanto possent venientes opprimere imbri, flumina abundare ut facerent camposque natare, si non extructis foret alte nubibus aether. |
| 5 | hic igitur ventis atque ignibus omnia plena sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt. |
| 6 | quippe etenim supra docui permulta vaporis semina habere cavas nubes et multa necessest concipere ex solis radiis ardoreque eorum. |
| 7 | hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum forte locum quemvis, expressit multa vaporis semina seque simul cum eo commiscuit igni, insinuatus ibi vortex versatur in arto et calidis acuit fulmen fornacibus intus; nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum mobilitate calescit et e contagibus ignis. |
| 8 | inde ubi percaluit venti vis [et] gravis ignis impetus incessit, maturum tum quasi fulmen perscindit subito nubem ferturque coruscis omnia luminibus lustrans loca percitus ardor. |
| 9 | quem gravis insequitur sonitus, displosa repente opprimere ut caeli videantur templa superne. |
| 10 | inde tremor terras graviter pertemptat et altum murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum tempestas concussa tremit fremitusque moventur. |
| 11 | quo de concussu sequitur gravis imber et uber, omnis uti videatur in imbrem vertier aether atque ita praecipitans ad diluviem revocare; tantus discidio nubis ventique procella mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu. |