| 1 | Quod superest, [quali] natura praedita constent fulmina, declarant ictus et inusta vaporis signa notaeque gravis halantis sulpuris auras; ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris. |
| 2 | praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis. |
| 3 | hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem constituit natura minutis mobilibusque corporibus, cui nil omnino obsistere possit. |
| 4 | transit enim validum fulmen per saepta domorum clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum. |
| 5 | curat item vasis integris vina repente diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum conlaxat rareque facit lateramina vasis adveniens calor eius et insinuatus in ipsum mobiliter soluens differt primordia vini. |
| 6 | quod solis vapor aetatem non posse videtur efficere usque adeo pollens fervore corusco. |
| 7 | tanto mobilior vis et dominantior haec est. |
| 8 | Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto fiant ut possint ictu discludere turris, disturbare domos, avellere tigna trabesque et monimenta virum commoliri atque ciere, exanimare homines, pecudes prosternere passim, cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint, expediam neque [te] in promissis plura morabor. |