| 1 | Fulgit item, nubes ignis cum semina multa excussere suo concursu, ceu lapidem si percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen exilit et claras scintillas dissipat ignis. |
| 2 | sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus, fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris tardius adveniunt quam visum quae moveant res. |
| 3 | id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem ancipiti videas ferro procul arboris auctum, ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni e simili causa, concursu natus eodem. |