| 1 | Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur omnia saepe gravi tremere et divolsa repente maxima dissiluisse capacis moenia mundi, cum subito validi venti conlecta procella nubibus intorsit sese conclusaque ibidem turbine versanti magis ac magis undique nubem cogit uti fiat spisso cava corpore circum, post ubi conminuit vis eius et impetus acer, tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem. |
| 2 | nec mirum, cum plena animae vensicula parva saepe haud dat parvum sonitum displosa repente. |
| 3 | Est etiam ratio, cum venti nubila perflant, ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus nubila saepe modis multis atque aspera ferri; scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem. |
| 4 | Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti perscindat nubem perfringens impete recto; nam quid possit ibi flatus manifesta docet res, hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta arbusta evolvens radicibus haurit ab imis. |
| 5 | sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur dant in frangendo graviter; quod item fit in altis fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus. |
| 6 | Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens fulminis; haec multo si forte umore recepit ignem, continuo magno clamore trucidat; ut calidis candens ferrum e fornacibus olim stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem. |
| 7 | Aridior porro si nubes accipit ignem, uritur ingenti sonitu succensa repente, lauricomos ut si per montis flamma vagetur turbine ventorum comburens impete magno; nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus terribili sonitu flamma crepitante crematur. |
| 8 | Denique saepe geli multus fragor atque ruina grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte; ventus enim cum confercit, franguntur in artum concreti montes nimborum et grandine mixti. |