| 1 | Principio tonitru quatiuntur caerula caeli propterea quia concurrunt sublime volantes aetheriae nubes contra pugnantibus ventis. |
| 2 | nec fit enim sonitus caeli de parte serena, verum ubi cumque magis denso sunt agmine nubes, tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe. |
| 3 | praeterea neque tam condenso corpore nubes esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes; nam cadere aut bruto deberent pondere pressae ut lapides, aut ut fumus constare nequirent nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris. |
| 4 | Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi, carbasus ut quondam magnis intenta theatris dat crepitum malos inter iactata trabesque, inter dum perscissa furit petulantibus auris et fragilis [sonitus] chartarum commeditatur; id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis, aut ubi suspensam vestem chartasque volantis verberibus venti versant planguntque per auras. |
| 5 | fit quoque enim inter dum [ut] non tam concurrere nubes frontibus adversis possint quam de latere ire diverso motu radentes corpora tractim, aridus unde auris terget sonus ille diuque ducitur, exierunt donec regionibus artis. |