| 1 | at vigiles mundi magnum versatile templum sol et luna suo lustrantes lumine circum perdocuere homines annorum tempora verti et certa ratione geri rem atque ordine certo. |
| 2 | Iam validis saepti degebant turribus aevom, et divisa colebatur discretaque tellus, tum mare velivolis florebat navibus ponti, auxilia ac socios iam pacto foedere habebant, carminibus cum res gestas coepere poetae tradere; nec multo prius sunt elementa reperta. |
| 3 | propterea quid sit prius actum respicere aetas nostra nequit, nisi qua ratio vestigia monstrat. |
| 4 | Navigia atque agri culturas moenia leges arma vias vestes [et] cetera de genere horum, praemia, delicias quoque vitae funditus omnis, carmina, picturas et daedala signa polita usus et impigrae simul experientia mentis paulatim docuit pedetemptim progredientis. |
| 5 | sic unum quicquid paulatim protrahit aetas in medium ratioque in luminis erigit oras; namque alid ex alio clarescere corde videbant, artibus ad summum donec venere cacumen. |