monumenta.ch > Lucretius > v. 931 > v. 777 > v. 447 > v. 670 > v. 751 > v. 1361 > v. 230 > v. 1161 > v. 55 > v. 445 > v. 1192 > v. 741 > v. 870 > v. 951 > v. 1002 > v. 823 > v. 847 > v. 1247 > v. 1058 > v. 978 > v. 1281 > v. 624 > v. 772 > v. 294 > v. 381 > v. 858 > v. 1233 > v. 26 > v. 614 > v. 534 > v. 821 > v. 1011 > v. 1091 > v. 1024 > v. 979 > v. 80 > v. 877 > v. 1053 > v. 41 > v. 1028 > v. 572 > v. 673 > v. 907 > v. 1350 > v. 1141 > v. 1073 > v. 660 > v. 1076 > v. 925 > v. 1194 > v. 819 > v. 894 > v. 1121 > v. 1416
Lucretius, De Rerum Natura, Liber Quintus, , v. 1379 <<<     >>> v. 1436

Lucretius, De Rerum Natura, Quintus, v. 1416

1 sic odium coepit glandis, sic illa relicta
strata cubilia sunt herbis et frondibus aucta.
2 pellis item cecidit vestis contempta ferina;
quam reor invidia tali tunc esse repertam,
ut letum insidiis qui gessit primus obiret,
et tamen inter eos distractam sanguine multo
disperiise neque in fructum convertere quisse.
3 tunc igitur pelles, nunc aurum et purpura curis
exercent hominum vitam belloque fatigant;
quo magis in nobis, ut opinor, culpa resedit.
4 frigus enim nudos sine pellibus excruciabat
terrigenas; at nos nil laedit veste carere
purpurea atque auro signisque ingentibus apta,
dum plebeia tamen sit, quae defendere possit.
5 Ergo hominum genus in cassum frustraque laborat
semper et [in] curis consumit inanibus aevom,
ni mirum quia non cognovit quae sit habendi
finis et omnino quoad crescat vera voluptas;
idque minutatim vitam provexit in altum
et belli magnos commovit funditus aestus.
Lucretius HOME

uldVLF30.163 uldVLQ094.62