| 1 | At liquidas avium voces imitarier ore ante fuit multo quam levia carmina cantu concelebrare homines possent aurisque iuvare. |
| 2 | et zephyri cava per calamorum sibila primum agrestis docuere cavas inflare cicutas. |
| 3 | inde minutatim dulcis didicere querellas, tibia quas fundit digitis pulsata canentum, avia per nemora ac silvas saltusque reperta, per loca pastorum deserta atque otia dia. |
| 4 | [sic unum quicquid paulatim protrahit aetas in medium ratioque in luminis eruit oras.] haec animos ollis mulcebant atque iuvabant cum satiate cibi; nam tum sunt omnia cordi. |
| 5 | saepe itaque inter se prostrati in gramine molli propter aquae rivom sub ramis arboris altae. |
| 6 | non magnis opibus iucunde corpora habebant, praesertim cum tempestas ridebat et anni tempora pingebant viridantis floribus herbas. |
| 7 | tum ioca, tum sermo, tum dulces esse cachinni consuerant; agrestis enim tum musa vigebat. |
| 8 | tum caput atque umeros plexis redimire coronis floribus et foliis lascivia laeta movebat, atque extra numerum procedere membra moventes duriter et duro terram pede pellere matrem; unde oriebantur risus dulcesque cachinni, omnia quod nova tum magis haec et mira vigebant. |
| 9 | et vigilantibus hinc aderant solacia somno ducere multimodis voces et flectere cantus et supera calamos unco percurrere labro; unde etiam vigiles nunc haec accepta tuentur. |
| 10 | et numerum servare genus didicere, neque hilo maiore interea capiunt dulcedine fructum quam silvestre genus capiebat terrigenarum. |
| 11 | nam quod adest praesto, nisi quid cognovimus ante suavius, in primis placet et pollere videtur, posteriorque fere melior res illa reperta perdit et immutat sensus ad pristina quaeque. |