| 1 | Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen. |
| 2 | textile post ferrumst, quia ferro tela paratur, nec ratione alia possunt tam levia gigni insilia ac fusi, radii, scapique sonantes. |
| 3 | et facere ante viros lanam natura coegit quam muliebre genus; nam longe praestat in arte et sollertius est multo genus omne virile; agricolae donec vitio vertere severi, ut muliebribus id manibus concedere vellent atque ipsi pariter durum sufferre laborem atque opere in duro durarent membra manusque. |