| 1 | Quod super est, ae[s at]que aurum ferrumque repertumst et simul argenti pondus plumbique potestas, ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat montibus in magnis, seu caelo fulmine misso, sive quod inter se bellum silvestre gerentes hostibus intulerant ignem formidinis ergo, sive quod inducti terrae bonitate volebant pandere agros pinguis et pascua reddere rura, sive feras interficere et ditescere praeda; nam fovea atque igni prius est venarier ortum quam saepire plagis saltum canibusque ciere. |
| 2 | quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor horribili sonitu silvas exederat altis a radicibus et terram percoxerat igni, manabat venis ferventibus in loca terrae concava conveniens argenti rivus et auri, aeris item et plumbi. |
| 3 | quae cum concreta videbant posterius claro in terra splendere colore, tollebant nitido capti levique lepore, et simili formata videbant esse figura atque lacunarum fuerant vestigia cuique. |
| 4 | tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore quamlibet in formam et faciem decurrere rerum, et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse mucronum duci fastigia procudendo, ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint materiemque dolare et levia radere tigna et terebrare etiam ac pertundere perque forare. |
| 5 | nec minus argento facere haec auroque parabant quam validi primum violentis viribus aeris, ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas nec poterant pariter durum sufferre laborem. |
| 6 | nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat propter inutilitatem hebeti mucrone retusum; nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem. |
| 7 | sic volvenda aetas commutat tempora rerum. |
| 8 | quod fuit in pretio, fit nullo denique honore; porro aliud succedit et [e] contemptibus exit inque dies magis adpetitur floretque repertum laudibus et miro est mortalis inter honore. |