monumenta.ch > Lucretius > v. 886 > v. 840 > v. 875 > v. 418 > v. 1002 > v. 1042 > v. 705 > v. 635 > v. 216 > v. 370 > v. 763 > v. 921 > v. 879 > v. 1379 > v. 1230 > v. 43 > v. 269 > v. 564 > v. 324 > v. 650 > v. 449 > v. 1136
Lucretius, De Rerum Natura, Liber Quintus, , v. 1105 <<<     >>> v. 1161

Lucretius, De Rerum Natura, Quintus, v. 1136

1 Ergo regibus occisis subversa iacebat
pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
et capitis summi praeclarum insigne cruentum
sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
2 res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
3 inde magistratum partim docuere creare
iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
4 nam genus humanum, defessum vi colere aevom,
ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
sponte sua cecidit sub leges artaque iura.
5 acrius ex ira quod enim se quisque parabat
ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.
6 inde metus maculat poenarum praemia vitae.
7 circumretit enim vis atque iniuria quemque
atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
qui violat factis communia foedera pacis.
8 etsi fallit enim divom genus humanumque,
perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes
aut morbo delirantes protraxe ferantur
et celata [mala] in medium et peccata dedisse.
Lucretius HOME

uldVLF30.156 uldVLQ094.59

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik