monumenta.ch > Lucretius > v. 931 > v. 777 > v. 447 > v. 670 > v. 751 > v. 1361 > v. 230 > v. 1161 > v. 55 > v. 445 > v. 1192 > v. 741 > v. 870 > v. 951 > v. 1002 > v. 823 > v. 847 > v. 1247 > v. 1058 > v. 978 > v. 1281 > v. 624 > v. 772 > v. 294 > v. 381 > v. 858 > v. 1233 > v. 26 > v. 614 > v. 534 > v. 821 > v. 1011 > v. 1091
Lucretius, De Rerum Natura, Liber Quintus, , v. 1028 <<<     >>> v. 1105

Lucretius, De Rerum Natura, Quintus, v. 1091

1 Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
fulmen detulit in terram mortalibus ignem
primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
multa videmus enim caelestibus insita flammis
fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
2 et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
exprimitur validis extritus viribus ignis,
emicat inter dum flammai fervidus ardor,
mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
3 quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
4 inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
Lucretius HOME

uldVLF30.155 uldVLQ094.59