monumenta.ch > Lucretius > v. 931 > v. 777 > v. 447 > v. 670 > v. 751 > v. 1361 > v. 230 > v. 1161 > v. 55 > v. 445 > v. 1192 > v. 741 > v. 870 > v. 951 > v. 1002 > v. 823 > v. 847 > v. 1247 > v. 1058 > v. 978 > v. 1281 > v. 624 > v. 772 > v. 294 > v. 381 > v. 858 > v. 1233 > v. 26 > v. 614 > v. 534 > v. 821 > v. 1011 > v. 1091 > v. 1024 > v. 979 > v. 80 > v. 877 > v. 1053 > v. 41 > v. 1028
Lucretius, De Rerum Natura, Liber Quintus, , v. 1011 <<<     >>> v. 1091

Lucretius, De Rerum Natura, Quintus, v. 1028

1 At varios linguae sonitus natura subegit
mittere et utilitas expressit nomina rerum,
non alia longe ratione atque ipsa videtur
protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
2 sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
3 cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
illis iratus petit atque infestus inurget.
4 at catuli pantherarum scymnique leonum
unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
5 alituum porro genus alis omne videmus
fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
6 proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
desiperest.
7 nam cur hic posset cuncta notare
vocibus et varios sonitus emittere linguae,
tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
praeterea si non alii quoque vocibus usi
inter se fuerant, unde insita notities est
utilitatis et unde data est huic prima potestas,
quid vellet facere ut sciret animoque videret?
cogere item pluris unus victosque domare
non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
8 nec ratione docere ulla suadereque surdis,
quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
9 postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
pro vario sensu varia res voce notaret?
cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
dissimilis soleant voces variasque ciere,
cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
10 quippe [et]enim licet id rebus cognoscere apertis.
11 inritata canum cum primum magna Molossum
mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
longe alio sonitu rabies [re]stricta minatur,
et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
at catulos blande cum lingua lambere temptant
aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
longe alio pacto gannitu vocis adulant,
et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
12 denique non hinnitus item differre videtur,
inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
et cum sic alias concussis artibus hinnit?
postremo genus alituum variaeque volucres,
accipitres atque ossifragae mergique marinis
fluctibus in salso victum vitamque petentes,
longe alias alio iaciunt in tempore voces,
et quom de victu certant praedaque repugnant.
13 et partim mutant cum tempestatibus una
raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
14 ergo si varii sensus animalia cogunt,
muta tamen cum sint, varias emittere voces,
quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
dissimilis alia atque alia res voce notare!
Lucretius HOME

uldVLF30.153 uldVLQ094.58

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik