| 1 | Et genus humanum multo fuit illud in arvis durius, ut decuit, tellus quod dura creasset, et maioribus et solidis magis ossibus intus fundatum, validis aptum per viscera nervis, nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur nec novitate cibi nec labi corporis ulla. |
| 2 | multaque per caelum solis volventia lustra volgivago vitam tractabant more ferarum. |
| 3 | nec robustus erat curvi moderator aratri quisquam, nec scibat ferro molirier arva nec nova defodere in terram virgulta neque altis arboribus veteres decidere falcibus ramos. |
| 4 | quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat sponte sua, satis id placabat pectora donum. |
| 5 | glandiferas inter curabant corpora quercus plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis arbita puniceo fieri matura colore, plurima tum tellus etiam maiora ferebat. |
| 6 | multaque praeterea novitas tum florida mundi pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla. |
| 7 | at sedare sitim fluvii fontesque vocabant, ut nunc montibus e magnis decursus aquai claricitat late sitientia saecla ferarum. |
| 8 | denique nota vagis silvestria templa tenebant nympharum, quibus e scibant umore fluenta lubrica proluvie larga lavere umida saxa, umida saxa, super viridi stillantia musco, et partim plano scatere atque erumpere campo. |
| 9 | necdum res igni scibant tractare neque uti pellibus et spoliis corpus vestire ferarum, sed nemora atque cavos montis silvasque colebant et frutices inter condebant squalida membra verbera ventorum vitare imbrisque coacti. |
| 10 | nec commune bonum poterant spectare neque ullis moribus inter se scibant nec legibus uti. |
| 11 | quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus. |
| 12 | et Venus in silvis iungebat corpora amantum; conciliabat enim vel mutua quamque cupido vel violenta viri vis atque inpensa libido vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta. |
| 13 | et manuum mira freti virtute pedumque consectabantur silvestria saecla ferarum missilibus saxis et magno pondere clavae. |
| 14 | multaque vincebant, vitabant pauca latebris; saetigerisque pares subus silvestria membra nuda dabant terrae nocturno tempore capti, circum se foliis ac frondibus involventes. |
| 15 | nec plangore diem magno solemque per agros quaerebant pavidi palantes noctis in umbris, sed taciti respectabant somnoque sepulti, dum rosea face sol inferret lumina caelo. |
| 16 | a parvis quod enim consuerant cernere semper alterno tenebras et lucem tempore gigni, non erat ut fieri posset mirarier umquam nec diffidere, ne terras aeterna teneret nox in perpetuum detracto lumine solis. |
| 17 | sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum infestam miseris faciebant saepe quietem. |
| 18 | eiectique domo fugiebant saxea tecta spumigeri suis adventu validique leonis atque intempesta cedebant nocte paventes hospitibus saevis instrata cubilia fronde. |