| 1 | Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo esse queunt duplici natura et corpore bino ex alienigenis membris compacta, potestas hinc illinc partis ut sat par esse potissit. |
| 2 | id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde. |
| 3 | principio circum tribus actis impiger annis floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc ubera mammarum in somnis lactantia quaeret. |
| 4 | post ubi equum validae vires aetate senecta membraque deficiunt fugienti languida vita, tum demum puerili aevo florenta iuventas officit et molli vestit lanugine malas; ne forte ex homine et veterino semine equorum confieri credas Centauros posse neque esse, aut rapidis canibus succinctas semimarinis corporibus Scyllas et cetera de genere horum, inter se quorum discordia membra videmus; quae neque florescunt pariter nec robora sumunt corporibus neque proiciunt aetate senecta nec simili Venere ardescunt nec moribus unis conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus. |
| 5 | quippe videre licet pinguescere saepe cicuta barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum. |
| 6 | flamma quidem [vero] cum corpora fulva leonum tam soleat torrere atque urere quam genus omne visceris in terris quod cumque et sanguinis extet, qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una, prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera ore foras acrem flaret de corpore flammam? quare etiam tellure nova caeloque recenti talia qui fingit potuisse animalia gigni, nixus in hoc uno novitatis nomine inani, multa licet simili ratione effutiat ore, aurea tum dicat per terras flumina vulgo fluxisse et gemmis florere arbusta suesse aut hominem tanto membrorum esse impete natum, trans maria alta pedum nisus ut ponere posset et manibus totum circum se vertere caelum. |
| 7 | nam quod multa fuere in terris semina rerum, tempore quo primum tellus animalia fudit, nil tamen est signi mixtas potuisse creari inter se pecudes compactaque membra animantum, propterea quia quae de terris nunc quoque abundant herbarum genera ac fruges arbustaque laeta non tamen inter se possunt complexa creari, sed res quaeque suo ritu procedit et omnes foedere naturae certo discrimina servant. |