| 1 | Multaque tum interiisse animantum saecla necessest nec potuisse propagando procudere prolem. |
| 2 | nam quae cumque vides vesci vitalibus auris, aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans. |
| 3 | multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae commendata manent, tutelae tradita nostrae. |
| 4 | principio genus acre leonum saevaque saecla tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos. |
| 5 | at levisomna canum fido cum pectore corda, et genus omne quod est veterino semine partum lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi; nam cupide fugere feras pacemque secuta sunt et larga suo sine pabula parta labore, quae damus utilitatis eorum praemia causa. |
| 6 | at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa sponte sua possent ut vivere nec dare nobis utilitatem aliquam, quare pateremur eorum praesidio nostro pasci genus esseque tutum, scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant indupedita suis fatalibus omnia vinclis, donec ad interitum genus id natura redegit. |