| 1 | Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit humanum atque animal prope certo tempore fudit omne quod in magnis bacchatur montibus passim, aeriasque simul volucres variantibus formis. |
| 2 | sed quia finem aliquam pariendi debet habere, destitit, ut mulier spatio defessa vetusto. |
| 3 | mutat enim mundi naturam totius aetas ex alioque alius status excipere omnia debet nec manet ulla sui similis res: omnia migrant, omnia commutat natura et vertere cogit. |
| 4 | namque aliud putrescit et aevo debile languet, porro aliud [suc]crescit et [e] contemptibus exit. |
| 5 | sic igitur mundi naturam totius aetas mutat, et ex alio terram status excipit alter, quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante. |
| 6 | Multaque tum tellus etiam portenta creare conatast mira facie membrisque coorta, androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum, orba pedum partim, manuum viduata vicissim, muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta, vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu, nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam nec vitare malum nec sumere quod volet usus. |
| 7 | cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat, ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum nec potuere cupitum aetatis tangere florem nec reperire cibum nec iungi per Veneris res. |
| 8 | multa videmus enim rebus concurrere debere, ut propagando possint procudere saecla; pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus semina qua possint membris manare remissis, feminaque ut maribus coniungi possit, habere, mutua qui mutent inter se gaudia uterque. |