monumenta.ch > Lucretius > v. 931 > v. 777 > v. 447 > v. 670 > v. 751 > v. 1361 > v. 230 > v. 1161 > v. 55 > v. 445 > v. 1192 > v. 741 > v. 870 > v. 951 > v. 1002 > v. 823 > v. 847 > v. 1247 > v. 1058 > v. 978 > v. 1281 > v. 624 > v. 772
Lucretius, De Rerum Natura, Liber Quintus, , v. 751 <<<     >>> v. 821

Lucretius, De Rerum Natura, Quintus, v. 772

1 Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
solis uti varios cursus lunaeque meatus
noscere possemus quae vis et causa cieret,
quove modo [possent] offecto lumine obire
et neque opinantis tenebris obducere terras,
cum quasi conivent et aperto lumine rursum
omnia convisunt clara loca candida luce,
nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
arva, novo fetu quid primum in luminis oras
tollere et incertis crerint committere ventis.
2 Principio genus herbarum viridemque nitorem
terra dedit circum collis camposque per omnis,
florida fulserunt viridanti prata colore,
arboribusque datumst variis exinde per auras
crescendi magnum inmissis certamen habenis.
3 ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
quadripedum membris et corpore pennipotentum,
sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
multa modis multis varia ratione coorta.
4 nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
nec terrestria de salsis exisse lacunis.
5 linquitur ut merito maternum nomen adepta
terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
6 multaque nunc etiam existunt animalia terris
imbribus et calido solis concreta vapore;
quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
7 principio genus alituum variaeque volucres
ova relinquebant exclusae tempore verno,
folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
8 tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
9 multus enim calor atque umor superabat in arvis.
10 hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
crescebant uteri terram radicibus apti;
quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
convertebat ibi natura foramina terrae
et sucum venis cogebat fundere apertis
consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
impetus in mammas convertitur ille alimenti.
11 terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
praebebat multa et molli lanugine abundans.
12 at novitas mundi nec frigora dura ciebat
nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
13 omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
Lucretius HOME

uldVLF30.147 uldVLQ094.56

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik