monumenta.ch > Lucretius > v. 931 > v. 777 > v. 447 > v. 670 > v. 751
Lucretius, De Rerum Natura, Liber Quintus, , v. 705 <<<     >>> v. 772

Lucretius, De Rerum Natura, Quintus, v. 751

1 Solis item quoque defectus lunaeque latebras
pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
2 nam cur luna queat terram secludere solis
lumine et a terris altum caput obstruere ei,
obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
tempore eodem aliut facere id non posse putetur
corpus, quod cassum labatur lumine semper?
solque suos etiam dimittere languidus ignis
tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
quae faciunt ignis interstingui atque perire?
et cur terra queat lunam spoliare vicissim
lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
corpus vel supra solis perlabier orbem,
quod radios inter rumpat lumenque profusum?
et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
cur nequeat certa mundi languescere parte,
dum loca luminibus propriis inimica per exit?
[menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras].
Lucretius HOME

uldVLF30.146 uldVLQ094.56

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik