monumenta.ch > Lucretius > v. 886 > v. 840 > v. 875 > v. 418 > v. 1002 > v. 1042 > v. 705 > v. 635 > v. 216 > v. 370 > v. 763 > v. 921 > v. 879 > v. 1379 > v. 1230 > v. 43 > v. 269 > v. 564 > v. 324 > v. 650 > v. 449 > v. 1136 > v. 432 > v. 1052 > v. 599 > v. 238 > v. 318 > v. 495 > v. 592 > v. 906 > v. 855 > v. 1083 > v. 738 > v. 639 > v. 417 > v. 936 > v. 1065 > v. 337 > v. 1138 > v. 722 > v. 595 > v. 680 > v. 416 > v. 308 > v. 500 > v. 281 > v. 333 > v. 1209 > v. 469 > v. 1105 > v. 302 > v. 1241 > v. 50 > v. 142 > v. 522 > v. 615 > v. 705
Lucretius, De Rerum Natura, Liber Quintus, , v. 680 <<<     >>> v. 751

Lucretius, De Rerum Natura, Quintus, v. 705

1 Luna potest solis radiis percussa nitere
inque dies magis [id] lumen convertere nobis
ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
donique eum contra pleno bene lumine fulsit
atque oriens obitus eius super edita vidit;
inde minutatim retro quasi condere lumen
debet item, quanto propius iam solis ad ignem
labitur ex alia signorum parte per orbem;
ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
consimilem cursusque viam sub sole tenere.
2 est etiam quare proprio cum lumine possit
volvier et varias splendoris reddere formas;
corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
labitur omnimodis occursans officiensque,
nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
3 versarique potest, globus ut, si forte, pilai
dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
versandoque globum variantis edere formas,
donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
inde minutatim retro contorquet et aufert
luciferam partem glomeraminis atque pilai;
ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
astrologorum artem contra convincere tendit,
proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
4 denique cur nequeat semper nova luna creari
ordine formarum certo certisque figuris
inque dies privos aborisci quaeque creata
atque alia illius reparari in parte locoque,
difficilest ratione docere et vincere verbis,
ordine cum [videas] tam certo multa creari.
5 it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
Flora quibus mater praespargens ante viai
cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
6 inde loci sequitur Calor aridus et comes una
pulverulenta Ceres [et] etesia flabra aquilonum.
7 inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
8 inde aliae tempestates ventique secuntur,
altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
9 tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
reddit.
10 Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
11 quo minus est mirum, si certo tempore luna
gignitur et certo deletur tempore rusus,
cum fieri possint tam certo tempore multa.
Lucretius HOME

uldVLF30.145 uldVLQ094.56

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik