| 1 | At nox obruit ingenti caligine terras, aut ubi de longo cursu sol ultima caeli impulit atque suos efflavit languidus ignis concussos itere et labefactos aere multo, aut quia sub terras cursum convortere cogit vis eadem, supra quae terras pertulit orbem. |
| 2 | Tempore item certo roseam Matuta per oras aetheris auroram differt et lumina pandit, aut quia sol idem, sub terras ille revertens, anticipat caelum radiis accendere temptans, aut quia conveniunt ignes et semina multa confluere ardoris consuerunt tempore certo, quae faciunt solis nova semper lumina gigni; quod genus Idaeis fama est e montibus altis dispersos ignis orienti lumine cerni, inde coire globum quasi in unum et conficere orbem. |
| 3 | nec tamen illud in his rebus mirabile debet esse, quod haec ignis tam certo tempore possint semina confluere et solis reparare nitorem. |
| 4 | multa videmus enim, certo quae tempore fiunt omnibus in rebus. |
| 5 | florescunt tempore certo arbusta et certo dimittunt tempore florem. |
| 6 | nec minus in certo dentes cadere imperat aetas tempore et inpubem molli pubescere veste et pariter mollem malis demittere barbam. |
| 7 | fulmina postremo nix imbres nubila venti non nimis incertis fiunt in partibus anni. |
| 8 | namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima atque ita res mundi cecidere ab origine prima, conseque quoque iam redeunt ex ordine certo. |