| 1 | Nec ratio solis simplex [et] recta patescit, quo pacto aestivis e partibus aegocerotis brumalis adeat flexus atque inde revertens canceris ut vertat metas ad solstitialis, lunaque mensibus id spatium videatur obire, annua sol in quo consumit tempora cursu. |
| 2 | non, inquam, simplex his rebus reddita causast. |
| 3 | nam fieri vel cum primis id posse videtur, Democriti quod sancta viri sententia ponit, quanto quaeque magis sint terram sidera propter, tanto posse minus cum caeli turbine ferri; evanescere enim rapidas illius et acris imminui supter viris, ideoque relinqui paulatim solem cum posterioribus signis, inferior multo quod sit quam fervida signa. |
| 4 | et magis hoc lunam: quanto demissior eius cursus abest procul a caelo terrisque propinquat, tanto posse minus cum signis tendere cursum. |
| 5 | flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur inferior quam sol, tanto magis omnia signa hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur. |
| 6 | propterea fit ut haec ad signum quodque reverti mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt. |
| 7 | fit quoque ut e mundi transversis partibus aer alternis certo fluere alter tempore possit, qui queat aestivis solem detrudere signis brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem, et qui reiciat gelidis a frigoris umbris aestiferas usque in partis et fervida signa. |
| 8 | et ratione pari lunam stellasque putandumst, quae volvunt magnos in magnis orbibus annos, aeribus posse alternis e partibus ire. |
| 9 | nonne vides etiam diversis nubila ventis diversas ire in partis inferna supernis? qui minus illa queant per magnos aetheris orbis aestibus inter se diversis sidera ferri? |