monumenta.ch > Lucretius > v. 886 > v. 840 > v. 875 > v. 418 > v. 1002 > v. 1042 > v. 705 > v. 635 > v. 216 > v. 370 > v. 763 > v. 921 > v. 879 > v. 1379 > v. 1230 > v. 43 > v. 269 > v. 564 > v. 324 > v. 650 > v. 449 > v. 1136 > v. 432 > v. 1052 > v. 599 > v. 238 > v. 318 > v. 495 > v. 592
Lucretius, De Rerum Natura, Liber Quintus, , v. 564 <<<     >>> v. 614

Lucretius, De Rerum Natura, Quintus, v. 592

1 Illud item non est mirandum, qua ratione
tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
quod maria ac terras omnis caelumque rigando
compleat et calido perfundat cuncta vapore.
2 [quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto]
nam licet hinc mundi patefactum totius unum
largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
ex omni mundo quia sic elementa vaporis
undique conveniunt et sic coniectus eorum
confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
3 nonne vides etiam quam late parvus aquai
prata riget fons inter dum campisque redundet?
est etiam quoque uti non magno solis ab igni
aera percipiat calidis fervoribus ardor,
opportunus ita est si forte et idoneus aer,
ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
accidere ex una scintilla incendia passim.
4 forsitan et rosea sol alte lampade lucens
possideat multum caecis fervoribus ignem
circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
Lucretius HOME

uldVLF30.142 uldVLQ094.55

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik