| 1 | Terraque ut in media mundi regione quiescat, evanescere paulatim et decrescere pondus convenit atque aliam naturam supter habere ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam partibus aeriis mundi, quibus insita vivit. |
| 2 | propterea non est oneri neque deprimit auras, ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra nec caput est oneri collo nec denique totum corporis in pedibus pondus sentimus inesse; at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis pondera sunt laedunt, permulto saepe minora. |
| 3 | usque adeo magni refert quid quaeque queat res. |
| 4 | sic igitur tellus non est aliena repente allata atque auris aliunde obiecta alienis, sed pariter prima concepta ab origine mundi certaque pars eius, quasi nobis membra videntur. |
| 5 | Praeterea grandi tonitru concussa repente terra supra quae se sunt concutit omnia motu; quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset partibus aeriis mundi caeloque revincta; nam communibus inter se radicibus haerent ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta. |
| 6 | Nonne vides etiam quam magno pondere nobis sustineat corpus tenuissima vis animai, propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est? Denique iam saltu pernici tollere corpus quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat? iamne vides quantum tenuis natura valere possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut aer coniunctus terris et nobis est animi vis? |