| 1 | Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus. |
| 2 | principio magnus caeli si vortitur orbis, ex utraque polum parti premere aera nobis dicendum est extraque tenere et claudere utrimque; inde alium supra fluere atque intendere eodem quo volvenda micant aeterni sidera mundi; aut alium supter, contra qui subvehat orbem, ut fluvios versare rotas atque austra videmus. |
| 3 | est etiam quoque uti possit caelum omne manere in statione, tamen cum lucida signa ferantur, sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus quaerentesque viam circum versantur et ignes passim per caeli volvunt summania templa, sive aliunde fluens alicunde extrinsecus aer versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt, quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis, flammea per caelum pascentis corpora passim. |
| 4 | nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum difficilest; sed quid possit fiatque per omne in variis mundis varia ratione creatis, id doceo plurisque sequor disponere causas, motibus astrorum quae possint esse per omne; e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest, quae vegeat motum signis; sed quae sit earum praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis. |