monumenta.ch > Lucretius > v. 886 > v. 840 > v. 875 > v. 418 > v. 1002 > v. 1042 > v. 705 > v. 635 > v. 216 > v. 370 > v. 763 > v. 921 > v. 879 > v. 1379 > v. 1230 > v. 43 > v. 269 > v. 564 > v. 324 > v. 650 > v. 449 > v. 1136 > v. 432 > v. 1052 > v. 599 > v. 238 > v. 318 > v. 495
Lucretius, De Rerum Natura, Liber Quintus, , v. 449 <<<     >>> v. 509

Lucretius, De Rerum Natura, Quintus, v. 495

1 Sic igitur terrae concreto corpore pondus
constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
inde mare, inde aer, inde aether ignifer ipse
corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
atque levissimus aerias super influit auras
nec liquidum corpus turbantibus aeris auris
commiscet; sinit haec violentis omnia verti
turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
ipse suos ignis certo fert impete labens.
2 nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
unum labendi conservans usque tenorem.
Lucretius HOME

uldVLF30.139 uldVLQ094.54

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik