| 1 | Quippe etenim primum terrai corpora quaeque, propterea quod erant gravia et perplexa, coibant in medio atque imas capiebant omnia sedes; quae quanto magis inter se perplexa coibant, tam magis expressere ea quae mare sidera solem lunamque efficerent et magni moenia mundi; omnia enim magis haec e levibus atque rutundis seminibus multoque minoribus sunt elementis quam tellus. |
| 2 | ideo per rara foramina terrae partibus erumpens primus se sustulit aether ignifer et multos secum levis abstulit ignis, non alia longe ratione ac saepe videmus, aurea cum primum gemmantis rore per herbas matutina rubent radiati lumina solis exhalantque lacus nebulam fluviique perennes ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur; omnia quae sursum cum conciliantur, in alto corpore concreto subtexunt nubila caelum. |
| 3 | sic igitur tum se levis ac diffusilis aether corpore concreto circum datus undique saepsit et late diffusus in omnis undique partis omnia sic avido complexu cetera saepsit. |
| 4 | hunc exordia sunt solis lunaeque secuta, interutrasque globi quorum vertuntur in auris; quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether, quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent, nec levia ut possent per summas labier oras, et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva versent et partes ut mundi totius extent; quod genus in nobis quaedam licet in statione membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur. |
| 5 | his igitur rebus retractis terra repente, maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit, succidit et salso suffudit gurgite fossas. |
| 6 | inque dies quanto circum magis aetheris aestus et radii solis cogebant undique terram verberibus crebris extrema ad limina fartam in medio ut propulsa suo condensa coiret, tam magis expressus salsus de corpore sudor augebat mare manando camposque natantis, et tanto magis illa foras elapsa volabant corpora multa vaporis et aeris altaque caeli densabant procul a terris fulgentia templa. |
| 7 | sidebant campi, crescebant montibus altis ascensus; neque enim poterant subsidere saxa nec pariter tantundem omnes succumbere partis. |