| 1 | Denique tantopere inter se cum maxima mundi pugnent membra, pio nequaquam concita bello, nonne vides aliquam longi certaminis ollis posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis omnibus epotis umoribus exsuperarint? quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur; tantum suppeditant amnes ultraque minantur omnia diluviare ex alto gurgite ponti: ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti deminuunt radiisque retexens aetherius sol, et siccare prius confidunt omnia posse quam liquor incepti possit contingere finem. |
| 2 | tantum spirantes aequo certamine bellum magnis [inter se] de rebus cernere certant, cum semel interea fuerit superantior ignis et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis. |
| 3 | ignis enim superavit et ambiens multa perussit, avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum aethere raptavit toto terrasque per omnis. |
| 4 | at pater omnipotens ira tum percitus acri magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu deturbavit equis in terram, Solque cadenti obvius aeternam succepit lampada mundi disiectosque redegit equos iunxitque trementis, inde suum per iter recreavit cuncta gubernans, scilicet ut veteres Graium cecinere poetae. |
| 5 | quod procul a vera nimis est ratione repulsum. |
| 6 | ignis enim superare potest ubi materiai ex infinito sunt corpora plura coorta; inde cadunt vires aliqua ratione revictae, aut pereunt res exustae torrentibus auris. |
| 7 | umor item quondam coepit superare coortus, ut fama est, hominum vitas quando obruit undis; inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit, ex infinito fuerat quae cumque coorta, constiterunt imbres et flumina vim minuerunt. |