| 1 | Aera nunc igitur dicam, qui corpore toto innumerabiliter privas mutatur in horas. |
| 2 | semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne aeris in magnum fertur mare; qui nisi contra corpora retribuat rebus recreetque fluentis, omnia iam resoluta forent et in aera versa. |
| 3 | haut igitur cessat gigni de rebus et in res reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat. |