| 1 | Quod super est, umore novo mare flumina fontes semper abundare et latices manare perennis nil opus est verbis: magnus decursus aquarum undique declarat. |
| 2 | sed primum quicquid aquai tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet, partim quod validi verrentes aequora venti deminuunt radiisque retexens aetherius sol, partim quod supter per terras diditur omnis; percolatur enim virus retroque remanat materies umoris et ad caput amnibus omnis convenit, inde super terras fluit agmine dulci qua via secta semel liquido pede detulit undas. |