monumenta.ch > Lucretius > v. 173 > v. 1 > v. 219 > v. 136 > v. 246 > v. 1 > v. 509 > v. 121 > v. 160 > v. 195 > v. 1 > v. 549 > v. 185 > v. 205 > v. 143 > v. 80 > v. 204 > v. 1 > v. 776 > v. 261 > v. 102 > v. 273 > v. 110 > v. 228 > v. 96 > v. 146 > v. 443 > v. 199 > v. 217 > v. 146 > v. 90 > v. 110 > v. 288 > v. 235
Lucretius, De Rerum Natura, Liber Quintus, , v. 195 <<<     >>> v. 261

Lucretius, De Rerum Natura, Quintus, v. 235

1 Principio quoniam terrai corpus et umor
aurarumque leves animae calidique vapores,
e quibus haec rerum consistere summa videtur,
omnia nativo ac mortali corpore constant,
debet eodem omnis mundi natura putari.
2 quippe etenim, quorum partis et membra videmus
corpore nativo mortalibus esse figuris,
haec eadem ferme mortalia cernimus esse
et nativa simul.
3 qua propter maxima mundi
cum videam membra ac partis consumpta regigni,
scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
principiale aliquod tempus clademque futuram.
4 Illud in his rebus ne corripuisse rearis
me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
esse neque umorem dubitavi aurasque perire
atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
5 principio pars terrai non nulla, perusta
solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
quas validi toto dispergunt aere venti.
6 pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
7 praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
8 ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
Lucretius HOME

uldVLF30.133 uldVLQ094.51